Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse, quam mutare non possum. Quae sit haec, quaeris ? τὸ ὄν. Duri tibi videor ingenii; in medio positum, 1 posse sic transferri, ut dicam " quod est." Sed multum interesse video; cogor verbum pro vocabulo ponere.
1 positum Muretus; positam MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.